monumenta.ch > Hieronymus > 24 > sectio 13 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.189 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 3 > sectio 25 > sectio 49 > sectio 7 > sectio 60 > sectio 29 > bsbClm6224.181 > sectio > sectio 12 > sectio 1 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, De Septem, 4, 14
Cum autem anima illo spiritu utatur pro instrumento: re absente formam comprehendit in materia. Haec vis animae imaginatio dicitur. Differt a sensu, quia sensus re praesente formam comprehendit in materia. Imaginatio vero re absente, et ita confuse, quia non discrete. In hac eadem cellula quoque spiritus ille fit tenuior et subtilior, et cum eo anima utatur, formas materiae admistas comprehendit, nec tamen rerum veritatem percipit, sed discernit et inquirit.